- HORNA
- I.HORNAvulgo HORNE, urbs munita Hollandiae, cum portu capaci, in ora maris Austr. Emporium celebre, 4. leuc. ab Alcmaria in Ort. 6. ab Amstelodamo in Sept. 3. ab Enchusa in Occ.II.HORNAvulgo, HORNE, Gall. HORNE, opp. Geldriae sup. vix I. leuc. a Mosa fluv. cum castro lepido Comitis proprii, unde Comitar. Hornensis. I. leuc. a Ruremunda in Occas. 6. a Traiecto ad Mosam in Sept. Sub Hisp. Ceterum Comitum horum stirps in duos ramos capitales divisa est, cum Gulielmus V. Dn. de Horn et Perweis, praeter Arnoldum Ep. Ultraiectinum, genuisset Gulielmum et Theodoricum; a quoum illo reliqui Domini et Comites de Horn, atque Domini de Montigny descendêrunt, sed tandem defecêre, heredibus Montmorenciis. Ab hoc Domini de Baussignies, de Montcornes, de Heeze derivantur: ita tamen, ut in Theodorici abnepotibus Philippi de Hautekerke filiis, Arnoldo atque Ioh. denuo vocae in diversum ierint lineae. Cum enim huic Domini et dein Comites de Baussignies, Domini de Loquern, de Kessel; illi ortum debent Comites de Hautequerque, Vicecomites de Furnes, quorum postremorum progenitores sic habent. Arnoldus de Horn, Com. de Hautekerke, ex Margaretha Montmorencia (filia Ioh. de Montmorency Dn. de Nivelle) pater fuit Maximiliani: cui Barbara de Montfort (filia Ioh. Comitis) genuit Martinum, maritum Annae Croviacae Vicecom. de Furnes (filiam Antonii de Crouy Dn. de S. Piat et Asiae von der Gaest) et ex ea patrem Georgii: quo et Eleonorâ Egmondanâ (filiâ Lamoralli Com. Egmondani Princ. Gaverae, decollati A. C. 1568.) genitus Lamotallus Iulianam Merodiam (filiam Ioh. de Merode Bar. de Peterscm) sibi iunxit, atque ex ea genuit Philippum, cui Dorothea Arenbergia (filia Caroli Principis Arenbergae, qui Obiit A. C. 1616.) genuit utriusque sexus liberos, Comites de Hautekerke Fam. de Horn: e quibus Anna Franeisca Eugenia Hornana uxor est Lamoralli Claudii Francisei Comit. Turriani de Taxis. Vide Phil. Iac. Spener. ubi supra p. 9 et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.